라틴어 문장 검색

Ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:3)
omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 2:3)
deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 14:3)
nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:7)
neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 7:4)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
Nec mi/hi Iunonis te/rror inplaca/bilis Nec ta/ntum invexit tri/stis Eurystheu/s mali, Quantum u/na vaecors Oe/nei partu e/dita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:5)
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas . Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:2)
Ipse secuturo similis stetit arduus arce qua que via est vobis, erit et mihi dixit eadem, seque iacit vecors e summae culmine turris et cadit in vultus, discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:12)
scribet mala carmina vecors:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:14)
ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
* agrestis iste alumnus evertet domum, quid ista vaecors tela feminea manu destricta praefert?
(세네카, 아가멤논 13:14)
Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:4)
Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION