라틴어 문장 검색

Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulcis natos exoptatumque parentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:20)
tum demum admissi stagna exoptata revisunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:19)
Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장2)
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장6)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장9)
Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:6)
ora quae exoptas dabo
(세네카, Thyestes 1000:1)
gentile Baccho, Capio fraternae dapis
(세네카, Thyestes 1005:1)
quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:2)
ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:1)
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 357:1)
depol me uxori exoptatum credo adventurum domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 219)
exopta id quod vis maxime tibi evenire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3283)
Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast, viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3286)

SEARCH

MENU NAVIGATION