라틴어 문장 검색

nam flendo pernox inrigatum pulverem humi madentis ore pressit cernuo, donec loquentis voce praestrictus Dei expavit ignem non ferendum visibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium11)
talem revertens legifer de monte vultum detulit, Iudaea quem plebs aureo bove inquinata et decolor expavit et faciem retro detorsit inpatiens Dei.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.119)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:2)
quae generosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentis classe cita reparavit oras.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 375)
non expavescet circumventus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 104:4)
non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia hoc an sollicitudo sit peior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:1)
propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:3)
Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 4:5)
Expavescimus dubia pro certis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:1)
Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:4)
illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:2)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 3:4)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION