라틴어 문장 검색

Ipsaque, inexpertis quod primum fecerat herbis, Expavit Medea nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:84)
vocesque furoris Expavere sui tota tellure relatas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:14)
Audax Thessalici nuper qui rupe sub Aemi Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus Pompeiumque ducem, caussa spectare vetante, Non timuit, fatumque sibi promisit iniquum, Expavit servile nefas, intraque penates Obruitur telis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:9)
exsangues timentes;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2121)
nam ideo timentes pallescunt, quia ante exsangues fiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2122)
sanguis enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 678)
Horatius parvula, nam exemplo est, magni formica laboris, Iuvenalis formica tandem quidam expavere magistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4023)
quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni iucunditate et gravitate explicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 57:1)
Is dicere solebat ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque rem publicam constituissent legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:1)
ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:11)
Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:2)
Caesar non pote valdius quam expavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:4)
Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:28)
Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 6:1)
corpora debentur maestis exsanguia bustis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION