라틴어 문장 검색

Quamvis enim peccare nequeant, aut a bono quod faciunt minime se retrahere queant, quia non oportet, non ideo tamen id alicujus coactionis necessitate agunt, quod utique si non vellent, nequaquam facere cogerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:3)
sed aut pure eam concedere debet aut pure negare, quia spe quoque largita potest femina retrahere manum et spem auferre concessam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 12:3)
Nam impossibile prorsus viva ratione probatur, ut assidua et immoderata de muliere cogitatio sumpta novo originem non praestet amori veteremque funditus non expellat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:2)
"Adeo talis mulieris amore languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea retrahere mentem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:2)
Aeris excurso spacio, quo nubila celi Nocte sua texunt tenebras, quo pendula nubes In se cogit aquas, quo grandinis ingruit imber, Quo uenti certant, quo fulminis ira tumescit, Ethera transgreditur Fronesis, quo gracia pacis Summa uiget, quo grata quies, quo gracior aura Cuncta fouet, quo cuncta silent, quo purior ether Ridet et expellit fletum, quo nubilus aer Ingemit et totus archano lumine floret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:1)
Etheree lucis superatis tractibus, illa Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:2)
Adsunt factori Parce cumulantque decorem Facture, non inuidie liuore retracte A donis anime, sed multa dote salutant Ortam, felici claudentes omine fatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:11)
Explicitas in dona manus ars illa relaxat, Que terre spacium, tractus maris, aeris altos Discursus, celi fines metitur, et omne Corpus sub certo describit fine nec altum Impedit, immensum tardat retrahitque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:3)
Vna manus donat, retrahit manus altera donum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:14)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Expugnato itaque praesidio et habitatoribus ejus expulsis, in abundantia alimentorum illic reperta laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:12)
Quod Armenii cives, viri Christianae professionis, videntes, consilio clam cum ipso principe Baldwino habito, Turcis expulsis, qui arci praeerant, in manus ejus tradiderunt, volentes magis sub Christiano duce servire quam sub gentili ditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:3)
caetera multitudine dimissa ac relicta Turbaysel ac Ravenel, et multis in locis quae, Turcis expulsis, nunc suae suberant potestati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:3)
- Pro redemptione cujusdam captivi juvenis, parentes ejus volentes turrim suam Christianis tradere, expulsi sunt, et juvenis a Christianis occisus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 111:2)
Darsianus itaque rex et filius ejus Sensadonias haec praesentientes, habito eum suis primatibus consilio, universos cognatos capti juvenis fratresque illius, et universos familiares, ab illa turri, cui praeerant, jussit expelli, ne per eamdem turrira pro redemptione propinqui urbs Christianis intromissis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION