라틴어 문장 검색

(de iis loquimur experimentis, quae ad intentionem ejus quod quaeritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:4)
sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quae possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:3)
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:1)
In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:1)
Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanae disgreget, et quam difficile sit (praesertim animis vel teneris vel praeoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus saepius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiae ad philosophiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:1)
subtilitati rerum quae in experientia signata est assuescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:6)
Etiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:1)
et post parvam moram fastidit experientiam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:3)
cum altera perstringat tantum experientiam et particularia cursim;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:3)
Axiomata, quae in usu sunt, ex tenui et manipulari experientia, et paucis particularibus, quae ut plurimum occurrunt, fluxere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:1)
lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:7)
sed omnis verior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION