라틴어 문장 검색

Tuncipse computavit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:18)
Amice, video quod tanta est regis dispensa quantus etredditus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:20)
Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:8)
Quid enim boni est homini in hac vita, qui in umbra vivit, nec expleri potest cupiditatibus suis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:11)
Et si expleatur divitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera aviditate quaesierit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:12)
Quotidie ad edendum et bibendum surgimus, et nullus expletur, ut non post momentum esuriat ac sitiat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:5)
Odore aspersus, non fructu expletur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:11)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:12)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato, nulloque vetante, expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:3)
Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:2)
Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 2:1)
Hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret, variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate, aggredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra, multiplicibus quidem damnis afflicta, sed ad quietem temporis longi fundata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 2:1)
Dum remedia quaedam a commilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis, diuque anxiis, rursus globi supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, agro et Oeensi interneciva populatione transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus, abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis, et Nicasius enitebat aedilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION