라틴어 문장 검색

In eadem legatione ab imperatore decretum est, ut episcopus de Barcinona eum apud Romanum pontificem Paschalem de traditione sibi imposita excusaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:5)
alii ex traditione regis Baldewini;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:5)
sed frustra omnia videntur fieri, donec tandem vallo tota circumfoditur civitas, ne cui deintus aliquo patente exitu, cives fame sic arctati, et traditor, qui in ea habitabat, in manum et traditionem Tankradi redderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:2)
Tankradus ejus petitionem non abnuit, hac tamen conditione apposita, ut ad Mamistram civitatem obsidendam et recuperandam ejus opem et vires haberet, quam nuper traditione Armeniorum imperatori redditam amiserat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:2)
Quingenti milites in armis et lorica a rege Babyloniae missi, qui urbem cum civibus defensarent, audito facto foedere de urbis traditione in manu Christianorum, subterraneo habitaculo, quod miro opere murali aedificatum erat, absconditi sunt a facie introeuntium et urbem perlustrantium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:1)
Si enim lex Moysidata esset a diabolo, non incepisset Dominus expositionem scripturaruma Moyse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 89:11)
Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multanotari possent;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 31:1)
Prædictis notatis diligenterque cognitis super hac dictione Quis,sequitur videre aliqua, expositionis causa, super hac dictione Quid,et habet decem puncta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 32:2)
Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam hujus dictionisCuiponi possent;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 71:1)
Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dicivaleant, hæc tibi brevitatis causa sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 80:1)
Et hæc ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Quomododicta sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 99:1)
Superest denique videre de intelligentia et expositione hujus adverbiiQuando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 100:2)
Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunttibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maximasollicitaque cura omnia esse peragenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:1)
Et certe, cum istud consilium planumac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatasmerito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:2)
Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domumtuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION