라틴어 문장 검색

sacri monstrat nemus argileti 'sacri' execrabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3451)
aut 'sacer' avibus execrabilis, ut auri sacra fames:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7214)
tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
numqvam vidvata prvinis semper nivibus plena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5171)
auri sacra fames] sacra id est execrabilis.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, I3)
Sic consequemur, ut neque aqua viduetur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:2)
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:14)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
nam cum invisus sit, quia timetur, timeri vult, quia invisus est, et illo exsecrabili versu, qui multos praecipites dedit, utitur :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:2)
Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:3)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Nulla vis flammae tumidive venti tanta, nec teli metuenda torti, quanta cum coniunx viduata taedis ardet et odit;
(세네카, 메데아 10:10)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
nefandus incestificus exsecrabilis attrecto?
(세네카, Phoenissae 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION