라틴어 문장 검색

) , philosophorum videlicet ipsorum, quorum studiis gloriosa illa civitas exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens, de quibus ut in eodem ipse Augustinus praemisit ad Romanos scribens ait, quia quod notum est Dei manifestum est in illis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:9)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)
Sic nec rhetoricam, quae omnis eloquentiae tradit ornamenta, quibus maxime sacra Scriptura est referta, nec ejus decor nisi his diligenter assignatis elucere poterit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:3)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)
Sic et in Pauli conversione gestum videmus, qui cum superari ratione non posset, factis ipsis constrictus ad fidem est compulsus, et quanto gravior ipse ante conversionem fuerit, tanto postmodum fides ejus fortior exstitit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:15)
VI. Primus quidem ille quem diximus, sine fide venturi multos qui ante incarnationem ejus exstiterunt, salvandos asserit, Dominum nostrum Jesum Christum in aperto utero Virginis fuisse natum, sicut et caeteros homines, nisi quod ipse solus sine virili semine sit conceptus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:1)
VII. Alter quoque totidem erroribus involutus, tres in Deo proprietates, secundum quas tres distinguntur personae, tres essentias diversas ab ipsis personis, et ab ipsa divinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei, vel filiatio sive processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis, quam ab ipso Deo diversae, qui etiam Dominum Jesum in corpore, more aliorum hominum crevisse denegat, et ejus longitudinis corpus in utero matris, vel in cunis exstitisse, cujus postmodum fuit in cruce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:1)
III, 6), ipsos philosophos consulat qui Scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum juxta Plotinum quatuor virtutes Deo assignaret, Fortitudo, inquit, illi est quod semper idem est, nec aliquando mutatur, hoc est, quod supra memoratus doctor et maximus Latinorum philosophorum Boetius, in lib. III De consolatione philosophiae astruit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:24)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:5)
Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:16)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Aristoteles quoque in Categoriis proprium substantiae assignans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:10)
eo genitum Filium, quod etiam existit ex semetipso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION