라틴어 문장 검색

Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:32)
eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:12)
Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장9)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium134)
perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장11)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diuersas sententias;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 45:2)
perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:2)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 45:3)
perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:3)
auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장2)
sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:1)
quem tamen, quod inminere emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro libero esse sineret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:5)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION