라틴어 문장 검색

desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:20)
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:10)
at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
his igitur rebus retractis terra repente, maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, succidit et salso suffudit gurgite fossas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:10)
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:4)
principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:4)
abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:3)
et Venus, quia rogatura, est Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:6)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Principio caput incensum fervore gerebant, Et duplices oculos suffusa luce rubentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:2)
mel solum est quod in summum faecem expuat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:3)
sed si quod tardius audit Virus, et elicitum iussumque exire repugnat, tunc superincumbens pallentia vulnera lambit, Ore venena trahens, et siccat dentibus artus, Extractamque tenens gelido de corpore mortem Exspuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:65)
Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes, Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LVII1)
oculos suffusa nitentes nitidos oculos lacrimis perfusos habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2286)
sinus collecta ut oculos suffusa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3204)

SEARCH

MENU NAVIGATION