라틴어 문장 검색

sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi, quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum38)
"panditur Elysium chaos, et telluris opertae dissilit umbra capax, silvaeque et nigra patescunt flumina, liventes Acheron eiectat harenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권220)
vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)
"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)
faucibus ille cavis hastam non ore receptam miratur moriens, pariterque et murmure plenus sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes, ausus erat furto dextram eiectare Leonteus, pone viros atque arma latens, positumque trahebat prenso crine caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권62)
nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권209)
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 659)
ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3152)
sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION