라틴어 문장 검색

Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuas introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 3:1)
Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:3)
Insidens autem equo, ante alios celsior, ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis, pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum, et gentium diversarum comitatu sublimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:1)
Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem imperium quidem sed et cassum et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 21:1)
Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:3)
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 6:1)
Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:1)
Templa ubique molibus magnis exstructa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 28:3)
Amoenus impendio locus, et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur, in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu immurmurantes audierit ventos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 14:2)
Abundat itaque civitatibus ditibus Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 31:1)
Post quae tam gloriosa, transitis pontibus multorum amnium concursu continuatis, ad munimenta gemina venimus, aedificiis cautis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium, a transitu fluminis regis filius progressus a Ctesiphonte, cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 31:1)
Et cum nihil humani proficerent sensus, diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis, consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes, Chiliocomum prope Corduenam sitam ex improviso vastare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 4:1)
Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:1)
Isque ipse, hoc genere quo iactatum est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 5:1)
densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes, formam aedificii fornicati monstrarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION