라틴어 문장 검색

quod conata nefas aut cuius conscia culpae exul ad inmanes Erebi detrudor hiatus?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:141)
ibat grandaevus nato moriente superstes post trabeas exul.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:125)
dextra laevaque revinctus haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae, ut fera, quae nuper montes amisit avitos altorumque exul nemorum damnatur harenae muneribus, commota ruit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:235)
en ego, qui toto sublimior orbe ferebar ante tuum felix aditum, ceu legibus exul addictusque reus flatu propiore sequentum terga premor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:113)
cum se promitteret alter exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:128)
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
relatum et de Cassio Severo exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur effecerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장8)
ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장6)
quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장13)
sed ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit, exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장4)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
quin adriperet oblata et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장5)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
neque tamen exuli longa posthac vita fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장5)
audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION