라틴어 문장 검색

Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 3:1)
Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:5)
aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter erumpit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:5)
aut quod flamma in natura sua possit hic apud nos manere, sed a contrariis naturis circumfusis vim patiatur et destruatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:7)
At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:5)
ponatur situla in patera, et circumfundatur spiritus vini in modica quantitate, quae ad labra situlae non attingat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:3)
aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
a quibus undique circumfusis se retrahunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:15)
qui, licet contineant aerem permistum, tamen vim aeris coacervati et circumfusi arcent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:9)
Etiam nos experimentum quandoque fecimus, ponendo vas, necnon aliqua alia corpora, intra argentum vivum, quod omnium longe densissimum est ex iis quae circumfundi possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:12)
Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:7)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
(불가타 성경, 호세아서, 5장8)
Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?
(불가타 성경, 나훔서, 2장12)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION