라틴어 문장 검색

Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:2)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:5)
ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cochleari, quod intus est, edisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:6)
aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:4)
quod extracto specillo patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 46:5)
Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:2)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his nodis praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:3)
quia fere, majore parte extracta, caput in vacuam vulvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 7:7)
"Quid magne moraris Iuppiter avulso nexu pelagique solutis legibus iratum populis inmittere fratrem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:85)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)

SEARCH

MENU NAVIGATION