라틴어 문장 검색

ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:309)
Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:1)
Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 48:1)
me iustum esse gratis oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:6)
"patrem gratis amo."
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:13)
Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est.
(세네카, 행복론, Liber II 5:1)
deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium.
(세네카, 행복론, Liber VI 86:2)
illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:2)
patrem gratis amo.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.32)
Et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:12)
Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:2)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:1)
Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur,1 in aliquo loco casus invenimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:4)
Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION