라틴어 문장 검색

extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:2)
dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut dimittere auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p. quidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:2)
Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:2)
nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:1)
deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 1:3)
Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis gloriae uideretur, destitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 18장 1:1)
Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:26)
Alii sorores virgines deserunt et extraneis viduis copuiantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:5)
mensaeque remotae licet sub extranea persona, Romanorum tamen exsequitur morem, apud quos duae mensae erant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7233)
nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
extraneos enim ad sacra non licebat adhibere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1722)
carinare autem est obtrectare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3619)
nam male quidam 'externum' legunt, id est extraneum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5433)
cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1399)
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION