라틴어 문장 검색

interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:5)
miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 1:1)
exturbetur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 52:4)
Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:3)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:22)
"virgo est, et spretos bis tamen ulta focos, Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, cum consternatus diripereris equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권188)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
"te Paulus hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri, tibi id, quod ipse armaveras, factum Neronis officit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.145)
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:3)
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:4)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION