라틴어 문장 검색

At ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris p. )-(. I. cerae p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:9)
Ejusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 4:4)
Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 1:1)
At si modicus quidem tumor, sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adjiciendum est, illinendaque ulcera hoc medicamento:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 4:1)
Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebra cum albo oculi cohaerescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 14:2)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:4)
Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:3)
interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem his oris sanescendo junctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:5)
At, si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:1)
Ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 22:4)
ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:1)
in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:2)
temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:4)
Ita in re nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio esset, sed exulceratio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION