라틴어 문장 검색

Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
ubi hiat, ubi adsidue dormit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:4)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 7:1)
huic exulceratio accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:3)
In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:1)
Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:1)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:3)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:2)
Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:1)
et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:3)
Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:1)
interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:3)
Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:2)
adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:6)
Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION