라틴어 문장 검색

Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 15:1)
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:1)
Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:1)
Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 29:1)
Ne fortem societ fragilis, uult fabula presens.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:10)
Hic latet, hic latebras cursu mendicat inepto.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:10)
Hoc monitu cornix aquilam premunit ineptum:
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:3)
Fabula nata sequi mores et pingere uitam, Tangit quod fugias quodue sequaris iter.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:1)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Ira senis punit pro nati crimine seruos, Instruit ista senem fabula nota seni.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:5)
Fine fruor uersu gemino quod cogitat omnis Fabula declarat datque quod intus habet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 65:1)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
. Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio?
(아풀레이우스, 변명 10:14)
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit.
(아풀레이우스, 변명 24:8)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION