라틴어 문장 검색

Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:12)
"Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:158)
Structorem interea, nequa indignatio desit, saltantem spectes et chironomunta volanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V58)
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI29)
o quantus tunc illis mentibus ardor concubitus, quae vox saltante libidine, quantus ille meri veteris per crura madentia torrens!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI160)
exuit illic personam docili Thais saltata Triphallo.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI187)
per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:2)
de quibus, quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:2)
Cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:2)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:1)
Tunc eum populus coegit idem saltare canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:1)
Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:3)
sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION