라틴어 문장 검색

vehemens et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:5)
summa libertas in oratione, multae facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:5)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:10)
C. Persius, homo litteratus, quivixit Gracchorum temporibus 4 1 perspicua (Stoice, πρόδηα s.ἐναργῆ) 123 19 Phaedrus Epicureus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)373)
litteratus igitur est mundus" - isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:5)
Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisite iudicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:2)
Sale vero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:7)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:2)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION