라틴어 문장 검색

'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus sic male deseruit (9.310). malesana] 'non ', ut statio male fida carinis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 83)
quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2737)
vaesana fames alibi et malesuada Fames.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7241)
"confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:5)
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM1)
Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:1)
Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut, si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:11)
facinerosos [enim] maiore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:3)
5.12.5 Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum se esse malit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 36:3)
magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 169:9)
magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 169:10)
servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:7)
vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:9)
Flet mea vaesana laesa puella manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 73)
In mea vaesanas habui dispendia vires Et valui poenam fortis in ipse meam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 722)

SEARCH

MENU NAVIGATION