라틴어 문장 검색

iaculo Phlegyan iaculoque superbum Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum, cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo - invitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권346)
Anthea falcato lustrantem moenia curru desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권238)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Seiugas vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:6)
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 221:1)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)
falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)
asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
bigis secundum artem modo dixit, quae exigit, ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut bigas, quadrigas, mappas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2723)

SEARCH

MENU NAVIGATION