-
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
-
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
-
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)
-
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)