라틴어 문장 검색

sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:3)
Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos?
(불가타 성경, 바룩서, 4장44)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장8)
victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi.
(카이사르, 아프리카 전기 82:3)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
quis non per saecula damnat Caesareae portenta domus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:174)
ah vereor, ne quid portendant omina veri!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:70)
portenta Gabinos ista latent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:151)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장1)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)
de quo vulgi opinio est tamquam mutationem regis portendat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION