라틴어 문장 검색

Quatenus vero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ovis vitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram invaluerint, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:10)
Corium tensum ad tensuram talem non rumpitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:8)
quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset.
(카이사르, 내란기, 2권 10:8)
Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:9)
Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.
(카이사르, 내란기, 3권 44:9)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장194)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장201)
Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장245)
Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장60)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장135)

SEARCH

MENU NAVIGATION