라틴어 문장 검색

si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est prior fasces sumit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 7:1)
Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 9:1)
CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo praepetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 2:1)
Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:6)
At cives, periculum praevidentes, priusquam porta integra flamma corripi et consumi posset, portam ipsam ex interiore parte et spacii nonnihil adiacentis fascibus ligneis obstruxerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:13)
Inter praerogativas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, sive Fascium (sumpto vocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, sive Manus Hominis appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:1)
Quo faber inspecto regisque per atria uecto, Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:14)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장11)
Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장17)
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
(불가타 성경, 에스테르기, 6장8)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장9)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장54)

SEARCH

MENU NAVIGATION