라틴어 문장 검색

delius inspirat vates Apollo fatidicus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 121)
'sacra' autem 'quercus' aut ipsam quam vult intellegit, aut universum genus, quod et Iovis et olim fatidica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 132)
bianoris hic est, qui et Ocnus dictus est - de quo ait in decimo "fatidicae Mantus et Tusci filius amnis" - , conditor Mantuae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 601)
Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite inquit "non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 18:1)
velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:5)
praesens numen atque etiam fatidicum indicant sortes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:3)
Creditur aequoream Pthio Nereida regi, Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamvis incude relicta Turpiter obliquo claudicet ille pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1712)
tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:273)
Cnosis in ignotis amens errabat harenis, qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:366)
sive humiles propiore freto iactabimus alas, mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:52)
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, et tamen aequoreas torsit amore deas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:93)
si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 81:2)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 744)
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1013)

SEARCH

MENU NAVIGATION