라틴어 문장 검색

Ulterius quaeritur, quid sit fatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 1:1)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
(21) Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum, quod Graeci ymarmenen dicunt, est causarum complexio singulis temporaliter distribuens, quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 3:1)
Fatum multipliciter dicitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:1)
Fatum aliquando dicitur mors dispositione periodi inducta, sicut dicitur in Anticludiano:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:2)
"Livor post fata quiescit".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:3)
Et hoc modo non quaeritur hic de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:6)
(20) Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:1)
et hoc modo Boethius in "[De] Consolatione philosophiae" loquitur de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:3)
Et hoc modo iterum non quaeritur hic de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:4)
(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:1)
et hoc modo Hermes loquitur de fato, deos vocans stellas et sacramentum deorum immobilem dispositionem esse et vitae inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:2)
Unde Boethius in De consolatione philosophiae figurat multos circulos, in quorum centro cardo et causa est fati et fatalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:12)
Hoc igitur est fatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:21)
1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION