라틴어 문장 검색

[6] Humanissime et liberalissime Boncompagni, illustris ille rerum mathematicarum fautor effecit, ut codex ille diligentissime inspiceretur, sed aedo difficilis lectu inventus est, ut prater admodum pauca verba nihil transcribi ex eo posset.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:14)
Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:3)
Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:4)
Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:11)
Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:3)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium54)
Themisonis vero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium180)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장15)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 20:4)
Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 62:1)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:6)
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui, omnia ista vana et supervacua esse, proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 20:5)
Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION