라틴어 문장 검색

hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV29)
Puteolos, Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, ipsa Tiberini fluminis ora populatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 2:3)
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:5)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
— Rostroque inmanis vultur adunco Inmortale iecur tondens, et reliqua, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:2)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Sic fatus, ab alto Aggere iam tepidae sublato fune favillae, Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:35)
nigroque volantia fumo Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes Colligit in cineres et olentes membra favillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:16)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
Numquam tanto se vulture coelum Induit, aut plures presserunt aera pennae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:70)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
Ossibus et tepida vestes implere favilla, Quidquid ab extincto licuisset tollere busto, In templis sparsura deum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION