라틴어 문장 검색

Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장80)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장3)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
ex hac febricula levis fit, quae etiam cum quievit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장17)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장65)
febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장10)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
febricula oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장9)
Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장23)
interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장6)
Magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장28)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo alvi ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장108)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장110)

SEARCH

MENU NAVIGATION