라틴어 문장 검색

Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:1)
Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:3)
Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 3:1)
ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 4:1)
Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius Salvianus in Sextum Marium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장1)
duratque simulacrum quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장4)
sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장3)
Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si[n]culasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:3)
Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 19:1)
Item Iulius Modestus de feriis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:4)
Saturnaliorum, inquit, feriae, et in eodem libro:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:5)
Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 27:1)
Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 7:1)
unde et Augustus huius, inquit, rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo servari ferias iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION