라틴어 문장 검색

sicut in eo, quod 'quinquatrus' dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, 'atrus' nihil.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 8:2)
Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 15:1)
Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 3:1)
et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 1:3)
Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:3)
Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:4)
Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:1)
et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 1:2)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:1)
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:3)
Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 4:1)
CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 2:1)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION