라틴어 문장 검색

Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
ferina ista rabies est sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine in silvestre animal transire.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:2)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
tertio praecedit animam pecudis animus humanus, quia, sicut inferior est caro vitae, sic vita rationi, cuius assequendae substantiam nostram compotem deus artifex, ferinam vero impotem fecit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:3)
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:1)
Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:3)
at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)
est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION