라틴어 문장 검색

stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
tunc lolium lappasque leves per adultera culta ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus triticeam vacuis segetem violavit avenis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 165)
At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:6)
VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION