라틴어 문장 검색

Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:2)
Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:2)
Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:4)
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
Geneadoil, princeps de Camolla, post suscitatos ignes, intelligens a relatoribus exiguas vires Baldewini, convenit ducem Damascenorum, quatenus in castris fessos et somno occupatos, invaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:2)
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
unde alios decreverunt custodes statuere fessi et a longe subsequentis populi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:10)
interdum Galli et Longobardi, licet fessi et itinere gravati, exsurgentes et adversus tot creberrimos assultus indignantes, frequenter eos remittebant, quousque septingenti Turcorum corruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:6)
Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:5)
ligna quoque et sarmenta ad coquendos cibos componere, quibus fessa et jejunia corpora recrearent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:8)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
facile ab hostibus superati ac detruncati prae fame diuturna, qua nimium afflicti et viribus exhausti, nulla virtute resistere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:5)
caeteri vero viventes viribus exhausti, et necessariorum defectione infirmati, parum ad resistendum valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION