라틴어 문장 검색

deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profertur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 2:4)
"egon 2 cachinnis venditus acroma festivum fui?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.104)
festivum caput, Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 323)
O mi pater festivissime.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 982)
Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 990)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 148:1)
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:3)
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:2)
Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION