라틴어 문장 검색

quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:3)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
Aeque producatur aliquis ex his qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt,qui ructando curantur, qui anhelando praefantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:5)
Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis,2 et deus ipse nusquam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:3)
Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:15)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)
exi, inquam, nidor, e culina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 14)
Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION