라틴어 문장 검색

Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:4)
si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:8)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
dein fibula oris cutis inicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:3)
Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:4)
Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:4)
si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:5)
Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:2)
Itaque etiam satis est duas fibulas esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:3)
Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:5)
si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:6)
Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:8)
nihil prohibens vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 9:3)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION