라틴어 문장 검색

Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite inquit "non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 18:1)
Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:1)
timide fortasse signifer evellebat, quod fidenter infixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 98:5)
timide fortasse signifer evellebat, quod fidenter infixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:5)
paulo vellem fidentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 40:2)
deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 33:2)
Audio imperturbatus interritus:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:1)
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:13)
Quid quod inest virtus et mens interrita leti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:6)
Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, quam mihi mandarat communis Graecia causam, accusoque Parim praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:8)
Mihi mens interrita mansit exsiliis contenta suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:8)
illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.19)
hunc sponte conscendit rogum vir sanctus ore interrito, ceu iam coronae conscius celsum tribunal scanderet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.70)
Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, brachiaque ad superas interritus extulit auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:3)
Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION