라틴어 문장 검색

" Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:2)
ad quas, ut nil amplius dicam, figulo pariter atque hortuloni non oportuit convenire.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:3)
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus natorum totoque volens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci, cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum54)
Laeta bis octonis accedit purpura factis Caesaris insignemque aperit Germanicus annum atque oritur eum sole novo, cum grandibus astris clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici1)
et octonos bis iam tibi circuit orbes vita.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii6)
positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 6:4)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:2)
bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 660:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 122:1)
duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat - alterum quod in loco peregrino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:1)
Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 164:3)
per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 4:1)
Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, urbem aptissimam ratus unde exercitibus qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION