라틴어 문장 검색

maximeque id per fissum evenire consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장19)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장27)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장174)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장57)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장6)
16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
acus ab exteriore parte oram vulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장15)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장31)
Si quando autem is maior non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장94)
quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장99)

SEARCH

MENU NAVIGATION