라틴어 문장 검색

Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:9)
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장2)
49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM193)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장31)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장187)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장321)
in summa cute finditur et vehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장419)
Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장427)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)
maximeque id per fissum evenire consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장19)
si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장27)
Ea media subsidit . . . eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장189)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장57)
Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION