라틴어 문장 검색

harum una, ut ficto loquar vocabulo, congruentia proprietatis, bacchilatria poterit nuncupari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:7)
Cumque timenda timet, mens somniat ipsa timores, Saepe novos fingitque metus, damnique timore Damna luit, damnique malum formidine pensat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:8)
Unde hanc finxit occasionem, videlicet, quod Turci, quorum copia multa erat in Damasco, consilium iniissent cum Sarracenis, Arabibus, [0530A] cunctisque gentibus in proximo adversus se apud Archas bellum constituere, et jam universos in apparatu magno et copioso in terminos illius convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:9)
In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
Amor Dei "est caritas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 30:1)
Unde Tullius dixit, "Nichil in amicitia fictum,nichilque simulatum esse debet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:4)
Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt,nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quamhabere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilquepulcrius quam morum similitudo bonorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:5)
Et Salomondixit, "Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, reteexpandit pedibus eius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:14)
Nam et si blanda et ficta loquetur, tamen si prudens fueris cor eius faciletibi patebit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:5)
Quod si qui simulatione et inaniostentatione et ficto non modo sermone, sed eciam vultu stabilem se gloriamposse consequerentur, vehementer errant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:2)
sed pressimet æqualiter vel leniter et clare pronuntiata, ut suis quæque litteræsonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, necimmoderato clamore vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:8)
"Homo qui blandis fictisque sermonibusloquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:15)
Nam, qui bene et bonum videt, et maleet malum capit, aut fingit se sapientem aut stulte facit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:4)
Quod ut suboculo poneret, se finxit ebrium esse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION