라틴어 문장 검색

Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 3:2)
10. Lata est etiam lex in adminiculum et firmamentum contributionis eius quae dicta est benevolentia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:1)
Verum autem est Catharinam ipsam rem negasse, vel saltem advocatos illus ei rei institisse, et ut firmamentum causae non contemnendum omitti noluisse, etsi plenitudo potestas papalis in dispendando quaestio fuisset primaria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:2)
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
(불가타 성경, 집회서, 3장34)
Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis;
(불가타 성경, 집회서, 49장17)
et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장43)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장18)
" Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장23)
Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:9)
sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:7)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
qui mobilitate vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장9)
sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 4:1)
Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:2)
His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna accident ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION